monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 6 > sectio 17 > sectio 71 > 7 > sectio 18 > sectio 13 > sectio 3 > sectio 92 > sectio 23 > sectio 4 > sectio 16 > sectio 21 > sectio 20 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 8, 11
Porro hircus caprarum, qui veniebat ab occidente, et propter nimiam velocitatem terram tangere non videbatur, Alexander est, rex Graecorum, qui, subversis Thebis, in Persas arma corripuit, et apud Granicum fluvium inito certamine, Darii duces superavit, et ad extremum ipsum percussit arietem, et duo eius confregit cornua, Medos, atque Persas: misitque eum sub pedibus suis, et utrumque cornu suo subiugavit imperio. Cornu autem grande, ipse est rex primus Alexander, quo tricesimo secundo aetatis suae anno mortuo in Babylone, surrexerunt pro eo quatuor duces eius, qui sibi imperium diviserunt.